AURARII

AURARII
AURARII
in Glossis MSS. Laudatores vel fautores vel adulatores; qui auram captant, i. e. favorem; vox Latinis hâc notine satis frequens. Servius in l. 6. Aen. v. 816. Virg.
Nunc quoque iam nimum gaudens popularibus auris.
Auris, ait, favoribus: unde et Aurarii dicuntur fautores, Item ad illud, l. 2. Aen. v. 385.
---- ---- Aspirat primo fortuna labori,
Aspirat, inquit, favet. ut, Adspirant aurae in noctem, unde et favor, aura dicitur. Idem auram splendorem interpretatur, ad id, l. 6. Aen. v. 204.
Discolor unde auri per ramos aura refulsit.
Auri aura, Splendor auri, imo aurum ipsum, ab aura, h. e. splendore, dedueit, quod splendeat hoc metallum; unde Aurarii, quod favore suô spelendidos homines reddant, Salmas. ad d. l. Casaubonus vero Aurarios dictos vult quasi Orariarios, ab orariis, quibus in theatris ab favorem significandum utebantur. Cum enim ptius iactatione togae, nec sine incommodo aliquo, favorem testarentur spectatores, iuxta illud Ovid. Amor. l. 3. El. 2. v. 74.
Et date iactatis undique signa togis:
Autelianus Imperat. institas illis vel fascias, quas manu tenerent et ad favorem in Ludis moverent, dedit, quae Oraria dicta, ut videbimus infra in hac voce. Vopisc. in Aureliano, c. 48. Ipse primum donavit oraria popul Romano quibus unteretur populus ad favorem, etc. Idem, quemadmodum Aurarii hi, in ludis favoris signum orarris dederunt, sic alios iactationesudarii dare signum solitos, observavit, vide infra, ubi de Favore, Circi vocc et Sudario.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем сделать НИР

Look at other dictionaries:

  • ORARIARII — et contractâ voce euphoniae gratiâ, atque o in au diphthongum mutatô, Aurarii, dicti sunt olim, qui intheatris Circensibusque favebant, ab orariis, quae Aurelianô auctore, locô togae, iactari coeperant. Vopisc. in Vita eius, c. 48. Sciendum ipsum …   Hofmann J. Lexicon universale

  • aurărie — AURĂRÍE, aurării, s.f. 1. Obiecte de aur (1). 2. (pop.) Mină de aur (1). [pr.: a u ] – Aur + suf. ărie. Trimis de ana zecheru, 13.09.2007. Sursa: DEX 98  AURĂRÍE s. aurărime. (S a găsit la el multă aurărie.) Trimis de siveco, 05.08.2004. Sursa:… …   Dicționar Român

  • МЕДИКИ —    • Medici,          ι̉ατροί, врачи пользовались в Греции уже в древнейшие времена большим почетом, даже считались священными, т. к. врачевание и пророчество (ι̉ατρική и μαντική), по верованию древних, находились в самой тесной связи; особенно… …   Реальный словарь классических древностей

  • AURA — I. AURA flatus est matutinus, qui cum Sole oritur, sed non semper a Sole fertur, i. e. secundô Sole, vel ex ea parte unde Sol oritur. Seneca l. 5. Natural. Quaest. c. 9. Et ideo quibusdam videtur inde flatus esse, unde Sol. Hoc falsum esse, ex eo …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”